- GAD Nomen etiam Prophetae
- GAD Nomen etiam Prophetae1. Sam. c. 22. v. 5. Hic Davidi, numerati populi crimen, Dei nomine, exprobravit et scripsisse creditur Regis huius gesta 1. Paral. c. 21. v. XI. et c. 29. v. XI. 13. 18. et 19. A' verbo gadad, turmatim convenere. Ceterum iuxta quosdam Gad primum ante alia Numina apud Syros culta, memoratur Gen. c. 30. v. XI. com. XI. Peperit itaque Zilpah ancilla Leae ipsi Iacobo silium, et ait Leab Bagad, et vocavit nomen ejus Gad ut et Hebraeorum aliqui Fortunam bonam intelligunt, Leamqueve loquutam, quasi pattui bene eslet ominata volunt; unde vulgata editio, quae D. Hieronymi dicta Feliciter pro Bagad habet. Rabbini siquidem resolvunt Gap desc: Hebrew in Gap desc: Hebrew i. e. venit Gad, quod interpretantur per Ba Mazal tob, i.e. venit Fortuna Bona, sive sidus bonum, bonus Daemon. Et Mazorethis est haec una ex quindecim dictionibus quae scribuntur ut una, et leguntur ut duae. Certe Gap desc: Hebrew Arabibus bonus, seu beneficus est, adeoqueve Iovis stellam denotat. Ut Hebraei autem, ita Chaldaei locum illum Geneseos, de verbis Leae interpretantur. Onkelos enim habet Atha Gad, i. e. venit Fortuna, seu Gad. Arabs quoqueve editionis Erpenianae idem habet. Sed Paraphrastes ille Pentateuchi, qui sub Ionathanis Ben-Uzielis nomine circumfertur, atha Mazala taba, i.e. venit Mazala sive Fortuna Bona. Atqueve Targum Hierosolymit. Gap desc: Hebrew i.e. venit Geda, seu Gad selix, sive bonus. verum heic septuaginta καὶ εἶπε Λεία, εν τύχῃ, vertunt, quasi Beth servilis esset loco praepositionis. Atque ita habet exemplar vetustissimum Geneseos in Bibliotheca Cottoniana: Sed et in Graecorum versionibus nonnullis legebatur τετύχηκα, uti videri est apud B. Chrisostomum in Gen. sermone 56. Id interpretatur ille per ἐπέτυχον τοῦ ςκοποῦ. Inde etiam Latinis olim, Beata facta, vel Felix sum ibi substitutum, uti advertit ibidem D. Augustin. Vide Seld. de Diis Syris Synt. 1. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.